CALIDARIUM

CALIDARIUM
CALIDARIUM
Vitruvio l. 5. c. 10. et Celso l. 2. c. 17. Laconicum nuncupatum, pars fuit balnearum apud Romanos, in quam ex Tepidario transibatur: cella videl. nullam aquam intra se continens, atque ad provocandum sudorem instituta; ob quod nonnullis Calida sudatio, sicut a Cicerone l. 3. ad Q. Fratr. Ep. 1. Assa nuncupata est. De qua sermonem faciens Columella praef. l. 1. de R. R. haec contra sui temporis mores scripsit: Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, quottidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exsuctô sudore sitim quaerimus. In hac nempe vapor calidus, seu calor siccus inclusus sudorem provocabat haud aliter, ac super Baias myrtetis, ubi tempore Celsi, e terra profusus calidus vapor, aedificiô inclusus maximos sudores ciebat: cuius rei Horatius quoque meminit, l. 1. ad Vallam Ep. 15. v. 5.
---- ---- Sane myrteta relinqui
Dictaque cessantem nervis elidere morbes
Sulpura contempsi. ---- -----
Unde errant, qui apud Vitruvium, l. 5. c. 10. Tepidarium ac Calidarium seu Laconicum idem faciunt; Namque et Celsus manifeste Laconicum vocat, ubi calor siccus eliciebat sudorem, quod Tepidario minime convenire quivis facile intelligit. Idem clatissime significat martialis, balnea Etrusci describens, l. 6. Epigr. 42. v. 16. ubi inter alia ait,
Ritus si placeant tibi Laconum,
Contentus potes ardiô vapore
Crudâ virgine, Marciaque mergi.
Sed et illi magnopere falluntur, qui Calidarium, quod rotundum, ac veluti turricula in haemisphaerium camerata forer, idem cum Sphaeristerio fuisse contendunt: in loco enim calido, sudationibus destinato, ludum pilae aliasque exercitationes in Sphaeristerio obiri solitas, fieri consuevisse, rationi consentaneum neutiquam est. De Laconico vero verba Iuvenalis l. 4. Sat. 11. v. 173. possunt intelligi,
Qui Lacedaemonium proptysmate lubricat orbem.
Ubi reprehendit quendam, quod copiose exspuendô efficeret, quô minus in Calidario ambulantium pedes firmari valerent, etc. Vide quoque infra in voce Laconicum. Post Calidarium sequebatur cella calida, labris aquae continendae positis referta, in qua quod lavarentur, Calidae lavationis, a Vitruvio, et λουτροῦ Galeno, l. 10. Meth. nomen est adepta: quam et ζεςὸν vocavit Antigenes apud Eundem l. 8. de compos. Medicam. Erat ea primaria Balnei pars, et proin a nemine de ipsa quidquam in dubium est vocatum: Nonnulli tamen concameratam sudationem et Calidarium et Calidam lavationem complexam fuisse, apud Vitruvium contendunt; qui in balneis Gymnasiorum Tepidarium omisit, quod id Graecorum non haberent palaestrae. Coeterum Calidario atque Calidoe lavationi, Aquarium erat adnexum; Subtus vero Hypocaustum erat, uti pluribus diximus supra, ubi de Balneis. Vice Hier. Metcurialem de Arte Gymnastica, l. 1. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • calidarium — n. hot bath area in a Roman bathhouse …   English contemporary dictionary

  • calidarium —    The hot bath section of a Roman bathing establishment …   Glossary of Art Terms

  • θέρμες — Χαρακτηριστικό ρωμαϊκό κτίριο ειδικά κατασκευασμένο για τις εγκαταστάσεις των λουτρών. Χρησίμευε ακόμα και ως τόπος συνάντησης της ρωμαϊκής κοινωνίας. Λουτρά υπήρχαν από τον 5o αι. π.Χ. και στην Ελλάδα (στην Ολυμπία, στη Δήλο κ.α.), όμως ο… …   Dictionary of Greek

  • Orto botanico di Palermo — L Orto botanico di Palermo, by Francesco Lojacono (1838 1915). Pal …   Wikipedia

  • Botanischer Garten Palermo — L Orto botanico di Palermo von Francesco Lojacono (1838 1915) …   Deutsch Wikipedia

  • Orto Botanico di Palermo — L Orto botanico di Palermo von Francesco Lojacono (1838 1915) Botanischer Garten Palermo Historische Ansicht Der Botanische Garten Palermo (it.: Orto Botanico di Palermo) ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • Jardín Botánico de Palermo — Para el jardín botánico del barrio de Palermo de Buenos Aires, véase Jardín Botánico de Buenos Aires. Entrada del Giardino d Inverno (Invernadero). El Jardín Botánico de Palermo en italiano, Orto Botanico di Palermo se encuentra en la ciudad de… …   Wikipedia Español

  • Pompeya — Saltar a navegación, búsqueda Áreas arqueológicas de Pompeya, Herculano y Torre Annunziata1 …   Wikipedia Español

  • thermae — /therr mee/, n. (used with a pl. v.) 1. hot springs; hot baths. 2. a public bathing establishment of the ancient Greeks or Romans. [1590 1600; < L < Gk thérmai; n. use of pl. of THÉRME heat; see THERMO ] * * * Public bathing complex of ancient… …   Universalium

  • BALNEUM — I. BALNEUM Ordo militaris in Anglia a Richardo II institutus, qui illorum 4. esse voluit. Henricus IV. autem ad 46. numerum extendit. Illorum insigne tres coronae auteae, in campo caeruleo, cum lemmate, Tres in uno. Quôtres virtutes Theolog.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”